De Admirandis, Pag. 62
 
Vanini, De Admirandis

/p. 62/ lapis, alter est sursum, quia subsilit; quare et

duo erunt motores: iacens et repellens. Iacens

est mea dextra, repellens est aqua. At aqua non

movetur, quemadmodum ne terra quidem,

cum iacitur pila. Idem motus in terra pilae, qui

in aqua lapidi; prosilitio et resilitio. At resilitio

motus est, provenit autem a terra vel aqua,

quae conquiescunt. Quies igitur erit causa motus,

quod et situlae probat exemplum. Nam, tametsi

rotatione moveatur situla, non tamen

movetur aër ad ingressum, solidum enim

et integrum [situla] semper invenit tanquam eundem;

quare transitus tempus brevius est, quam tempus,

quod ad descensionem requiritur. Quare

nequit tunc aër in tam pusillo momento subire

in locum, unde aqua flueret; non oportet

igitur aërem moveri, ut situlam sequatur, semper

enim inveniet aërem situla, quocunque

circumrotabitur. Antevertit ergo mutatio loci

motum utriusque, tum aëris, tum aquae, quod,

si absque aëris motu situla movetur, quies videtur

esse causa motus. Quod alio exemplo

manifestum est: si enim inversus urceus super

tabula aequalis superficiei, ipse item oris maxime

aequalibus, aqua plenus tradatur, nihil exibit

aquae, nisi quantum adhaerebit superficiei,

nihilo – inquam – plus exibit aquae quam si non

moveatur, propterea quod recens semper locus

est quasi unus, quia non differt situ a priori,

quod si tunc movetur urceus et non aër, non

dubito asserere quietem esse motus causam.

Consecutio non negabitur a Platonicis, qui

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum